- AMA
- AMAGraece Α῎μη, Latine Batillus, seu potius Vatillum. Duas autem res ἄμη significabat, olim apud Graecos, et instrumentum fossorium cui simile est et illud quod ad ignem paratum est, et vas tenendae aquae aptum, sicut plane et σκάφν et σναφεῖον: nam σκάφη et ἄμηidem. Postea Graeci, ut distinguerent Α῎μην, quae ad ignem ministrat, ab illa, quae fodiendi est instrumentum, illam πυράμηνvocaverunt, hanc vero siverunt nomen habere; quod prius: donec lapsu temporis πυράμη etiam dici incepit illud instrumentum, quod proprie ἄμη dicebatur, nec igni serviebat, sed fodiendae terrae adhibebatur. Unde ad Aristophanis illud,Ω῾ς τάχιςτ᾿ ἄμας λαβόντες καὶ μοχλοὺς καὶ χοινία;ἄμας , inquit Scholiastes, τὰς πυράμας, ἐργαλεῖα ἐπιτήδεια πρὸς ἀνορύττειν. Α῎μη igitur fossorium instrumentum: Polluci inter agricolarum σκἐυη, l. 10. et Isidoro, inter instrumenta hortorum; apud quem perperam eruditi nonnulli viri amam accipiunt instrumentum restinguendo incendio, cuius apud ICtos mentio. Gall. Une pale de fer, ou un lochet. ὄρυγα appellant quoque Graeci; Latini Upupam etiam, vel opopam uti docet Salmas. ad Plauti locum in Captivis, Actu 5. sc. 4. ubi de servo in lapidicinas dato, ait Comicus,Nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monedulae,Aut anates aut conturnices --- --- ---Itidem haec mihi advenienti upupa, qui me delectet, data est.Quam vis upupa non eâ quidem plane formâ, nec idem instrumentum cum ama: Nam haec ad terram fodiendam et latior, unde σκαφίον πλατὺ exponitur a Grammaticis: illa ad eruendos lapides et acuta, et non male referens upupae caput cum rostro, etc. Hamas vero, quarum in restinguendis incendiis usus, quod concernit, sunt illae vasa ampla, ad continendam aquam, quae siphonibus inde hauriebatur et exprimebatur, ad ignem restinguendum: quam ob rem siphones et hamas iunctim posuit Plinius l. 10. Ep. 42. Habebantur hae aquâ plenae et siphones iuxta parati, in publico positi, unde dispositas hamas dixit Iuvenal. Sat. 14. v. 305. quae nempe cum aqua semper in publico stabant. Vide infra in voce hama. Adeoque hama vas aquarium et Graecis quoque ἄμη: ut ex Hesychio discimus et diminutivo eius ἀμὶς. Cato certe de R. R. c. 135. hamas cum urnis et urceis nominat: et amarum argentearum singulis fere paginis mentio est, apud Anastasium Bibliothec. inter scyphos, patenas, et calices; vide imprimis eum in Silvestro. papiae Amae sunt vasa, in quibus sacra oblatio continctur, ut vinum. Quâ notione etiam diminutivum Amula sumitur, in Ordin. Roman. alibique passim. Quare Dominic. Macer, Am vel Amula, inquit, italice Ampollina, vas est ad usum Altaris sacrisicii. Addit frater eius Carolus, Urceolus, Graeci Acratophorum vocant ---- e quo vocabulo Graeci fortasse ἄναμα vocant vinum Sacrisicio destinatum, quasi in ama, i. e. urceolo positum, in Hierolexico, etc. Est insuper apud recentiores, Ama, vas vinarium, et hama, maius dolium vinarium, unde German. Ahme. Nec omittendum, quod circa signisicatum Hamae, quô instrumentum incendio sedando adhiberi solitum diximus intelligi, observat Luc. Holstenius Notis ad Passion. SS. Perpetuae et Felicitatis: qui Amas non vult fuisse vasa aquaria, ut Salmasium docere vidimus, sed falces grandiores seu ferramenta recurva, longissimis contis suffixa, qualia incendii compescendi aut exstinguendi causâ passim in Gallia alibique conspiciuntur: Quae causa est, inquit, quod l. 12. §. 21. Dig. de Instruct. leg. amas et harpagones coniungit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.